PANEGYRICON

PANEGYRICON
PANEGYRICON
orationis seu carminis genus, in totius alicuius gentis celebritate recitari solitum; de cuius origine sic Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 3. c. 109. Veteres Graecos tenuit consuetudo certis ut celebritatibus unum in locum universi convenirent: ut eorum animi vel praeceptionibus Sapientum vel fortium aemulatione, componerentur atque colerentur: vel ludorum festivit atibus laxarentur. Namque tum Poetae, tum Oratores, tum Aretalogi, tum Historici, suas recitabant lucubrationes. Legimus enim suas Musas propriô ore Herodotum pronuntiâasse. Hesiodus vero etiam se victorem fuisse praedicat. Praeterea currus, athletae, equi etc. Ad haec fabulae multae dabantur vel a Tragicis, vel a Comicis: quorum iocis et praeteritorum laborum lassitudo, et praesentis morae taedium tolleretur. Nomen igitur generis πανήγυρις, ὅτι πάντας ἤγυρεν, i. e. omnes congregabat etc. Postmodum fortium inprimis virorum, et, qui pro patria pugnando defuncti, eô modô celebrari coeperunt, ut suô locô dicemus. Porro huiusmodi oratione populo post initum honorem Magistratus gratias agebant. Sueton. Tiberio c. 32. Praetorem collaudavit, quod, honore initô, consuetudinem antiquam retulisset, de Maioribus suis pro contione, memorandi. Vide quoque Plut. in Aemilio. A quo fonte manârunt Orationes Panegyricae, quibus Principi gratias in Senatu agebant Kal. Ian. novi Consules: super qua re SC. factum esse. auctor est Panegyricô Plinius, cuiustamen alibi nulla mentio. Idem mos etiam in Praesidibus provinciarum scrvatus, ad tempora Claudii, de quo Dio l. 58. etc. Vide Casaubon. ad Sueton. dictô loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • panegyricon — collection of sermons for Orthodox church festivals Ecclesiastical Terms …   Phrontistery dictionary

  • panegyricon — panegyrˈicon noun (in the Greek Church) a collection of sermons for festivals • • • Main Entry: ↑panegyric …   Useful english dictionary

  • Johannes Murmellius — Johann(es) Murmel(lius) (* um 1480 in Roermond; † 2. Oktober 1517 in Deventer) war ein niederländischer Gelehrter, Philologe, Dichter und Humanist Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werke 3 Literatur 4 …   Deutsch Wikipedia

  • Glareānus — Glareānus, Heinrich Loriti, geb. im Juni 1488 zu Mollis im Canton Glarus, Sohn eines Landmanns, studirte in Rottweil u. Köln Philosophie, Schöne Wissenschaften u. Theologie, wurde 1512 vom Kaiser Maximilian I. zum Dichter gekrönt, nahm Theil an… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • GLAREANUS Henricus — Glarona Helverius, a domo paterna, a Glarea, am steinacker nomen accepit. Poeta lauteatus, multis opusculis editis inclaruit: inter quae Panegyricon Helvetiae a Molitore notis illustratum: Comm. in Caes. etc. Prius Loritus dictus ingens Erasmi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAEMIA — antiquissimis temporibus, victoribus proposita, inpublicis certaminibus ad rem praeclare gerendam invitabant certantes, Graece ἆθλα dicta, unde Α᾿θληταὶ. Meminit eorum iam Homerus, II. ψ v. 257. Α᾿υτὰρ Α᾿χιλλὶυς, Α᾿υτοῦ λαὸν ἔρυκε, καὶ ἴζανεν… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ecclesiastical Terms — Christianity is an institution of extraordinary duration and complexity (not to mention insularity) and, over the past 2000 years, has developed its own extensive vocabulary that is largely incomprehensible to laypersons. This surprisingly large… …   Phrontistery dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”